Res Maximae Fuit Curae Carolo Magno, Francorum Regi Et Imperatoriromanorum

Singularis inventionis fama Sanguinis Christi ita raptim quoquoversusest vulgata ut Carolus Magnus, re mirabili commotus, suaseritLeoni III, romano pontifici, ut Mantuam adiret quo magis de singularieventu certior fieret.

Tum pontifex mandatum explevit: rebus debite atque studiose cognitis,veras esse testatus est illas reliquias, quarum exigua parte ipsedonatus, imperatori tradidit. Qui, gratus inexpectato dono, curaviteam deponendam in aedicula regia, Lutetiae Parisiorum.

Praeterea, huius inventionis testis est etiam lapis marmoreus,in vestibulo positus basilicae Sancti Andreae, in pariete prospicientiplateam Leoni Baptistae Alberti architecto dicatam.

Haec verba in lapide inscripta:

Sacris Cruoris
hic inventione facta
sub Leone PP III
et Carulo Magno

At, anno nongentesimo vigesimo tertio, cum Hungari Italiam invasissentet, qua transierant, ingentissimas calamitates attulissent, et,ob eam rem, mantuanae reliquiae Sanguinis Christi in maximo periculoessent et metu ne violarentur, iterum positae sunt in tuto. Nam,humus cruore permista a Longino collecta divisa est in partesduas: quarum una occultata est in templo Sancti Pauli (quod eratcontiguum ecclesiae cathedrali mantuanae); altera, et ea divisa,in duobus vasis crystallinis abdita, in horto sacelli SanguiniChristi consecrati sepulta est accurate.

Luigi Pescasio

[Pagina Superior] [Textus Anglia Lingua Conscriptus] [Index] [ Pagina Citerior ] [ Textus Italica Lingua Conscriptus ] [ Pagina Posterior ]