Inventio Secunda

Cum reliquiae essent absconditae, iterum, ut vere potest intellegi,in oblivionem venit locus quo pretiosissimum signum Passioniset Mortis Domini Nostri occultatum esset.

At, millesimo duodequinquagesimo anno, idem Andreas Apostolus,cum ter apparuis set cuidam homini mendico et caeco, natione germanico,declaravit locum ubi sacrae reliquiae sepultae essent; itaquealtera inventio ante diem quartum Idus Martias facta est.

Hac die statuta, Ecclesia mantuana laetum faustumque illum eventumconcelebrat; quin etiam, Isabella Estensis, Mantuae marchionissa,statuit ut cives, festivitatis gratia, ab operibus abstinerent.

Ad custodiendas vero colendasque sacras reliquias insperate repertas,aedificata sunt templum et monasterium monachorum Sancti Benedicti.

Ex illo tempore, ad venerandas reliquias multorum peregrinorumconcursus Mantuam fieri coepit, nec defuerunt pontifices nequeimperatores. Itaque, anno millesimo quingentesimo tertio, advenitMantuam Leo IX pontifex romanus; duobus annis post Henricus III,Sacri Romani Imperii imperator, cui donata est exigua reliquiarumparticula: haec est quae, post varias vicissitudines, Weingarten,in parvam germanicam urbem, pervenit. Hic, etiam nunc hodie, studioseservata in templo Sancti Benedicti, cultu et pietate fideliumvalde afficitur.

Luigi Pescasio

[Pagina Superior] [Textus Anglia Lingua Conscriptus] [Index] [Pagina Citerior] [Textus Italica Lingua Conscriptus] [Pagina Posterior]