Reliquiae Christi Cruoris, Weingarten, in Parva Urbe Germanicapublica Ventratione Afficiuntur

Consuetudo est iam diuturna ut illa particula reliquiarum,a Mantuanis donata quae custiditur et colitur in basilica SanctiBenedicti urbis Weingarten, sollemni pompa mira et singulari,publice feratur viis, primo die Veneris post diem festum AscensionisDomini ad Coelum.

Huic pompae auctoritates civitatis intersunt et Ecclesiae primoresomnium parochiarum illius regionis quae lingua germanica Würtembergappellatur. Cuncti autem, laici et clerici, equis procedunt; antiquovestitu et ornatu induti, etiam complures homines symphoniacitotius regionis adsunt cum musicis instrumentis ad sollemnitatemlaetitiamque augendam.

Hoc publicum spectaculum, quod per aliquot iam saecula tradituret editur, singulare nimirum et praecipuum etiam nunc nobis apparet.His temporibus, ad pompam celebrandam, circiter tria milia equorumadhibentur sed, temporibus praeteritis, septem milia adhibebantur.

Luigi Pescasio

[Pagina Superior] [Textus Anglia Lingua Conscriptus] [Index] [Pagina Citerior] [Textus Italica Lingua Conscriptus] [Pagina Posterior]