Pontifices, Reges Et Imperatores Mantuam Conveniunt

Sequentibus saeculis, pontificum, imperatorum et regum concursusad pretiosas reliquias venerandas fuit continuus: nam,omnis virauctoritate auctus, cui contigisset ut per fines mantuanos transiret,commorabatur in urbe, in sede principatus Gonzagae domus, tamquamsibi esset officium atque munus sacras reliquias venerandi.

Quarum pars una, anno millesimo quadringentesimo altero, IohanniMariae Visconti, Mediolanensium domino, a Francisco Ganzaga,quarto duce Mantuanorum, donata est; sed, dimidio saeculo ante,anno millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto, imperator CarolusIV a civitate mantuana dono acceperat alterum brachium corporisSancti Longini martyris, quod in basilica urbis servabatur.

Potest vero dici prorsus omnes pontifices illius temporis atqueimperatores iustum et dignum cultum Christi Sanguini tribuerevoluisse.

Luigi Pescasio

[Pagina Superior] [Textus Anglia Lingua Conscriptus] [Index] [Pagina Citerior] [Textus Italica Lingua Conscriptus] [Pagina Posterior]