POMPA IN QUA PHASELUS PISCATORIUS PER URBEM PERFERTUR
Narrant mantuani historici die festo Ascensionis Domini, temporibusillis principum Gonzagae domus, ad honorem Sanguinis PretiosissimiChristi, singularem pompam per urbem Mantuam solitam esse fieri.
Nam, "Collegium piscatorum" ibat ordinatim per urbem,adstantibus civibus, a cathedrali ecclesia usque ad Sancti Andreaebasilicam (ubi complura iam saecula illae reliquiae pretiosaesunt servatae).
Omnes civitatis magistratus pompae sollemni intererant. Ad ultimum,"Collegium piscatorum", quod supra memoravimus, ferebat,scilicet manibus!, phaselum quo olim in lacubus mantuanis utebanturpiscatores.
In eo phaselo, piscatores tres, opportunis vestibus induti, personassuscipiebant trium apostolorum qui piscatores fuerunt: Petri,Andreae et Iohannis.
Phaselus ille autem anguillis aliisque piscibus erat refertus.Hunc piscatum tres "apostoli" (ut ita dicamus!) distribuebantmultitudini, laetissimae quod hanc copiosam largitionem acciperet,videlicet per imaginem vel similitudinem.
Missa in basilica et ostensio reliquiarum populo eam celebrationemsingularem concludebat.
Luigi Pescasio
|