Quibus De Causis Sancti Andreae Basilica Sit Aedificata

Reliquiae Christi Cruoris, Weingarten, in Parva Urbe Germanicapublica Ventratione Afficiuntur

Pontifices, Reges Et Imperatores Mantuam Conveniunt

Pius II Pontifex Reliquias Visit et Adoravit

De Sancti Andreae Basilica Aedificanda

Reliquiarum Furtum Quod Factum Est Mense Aprili Anno Millesimooctingentesimo Duodequinquagesimo

CIVTITATUM MANTUANAE ET WEINGARTENSIS SOCIETAS VEL GEMINATIOQUAE "GEMELLAGGIO" ITALICE DICITUR

Post aliquot saecula quibus fuit communis veneratio reliquiarumSanguinis Christi Praetiosissimi, civitates mantuana et weingartensisinter se coniungi artius statuerunt, tamquam fraternis vinculisamicitiae et societatis.

Itaque, ante diem quartum Idus Martias, anno millesimo nongentesimononagesimo octavo, Mantuae, magistri civium vel syndaci utriusquecivitatis, coram mantuano episcopo et abbate benedectinae basilicaeweingartensis, tabellam conventionis subscripserunt, testificantemduarum civitatum geminationem esse factam.

Hoc foedus iterum confirmabatur ab eisdem viris in urbe germanicaante diem decimum Kalendas Iunias.

Tot sollemnes ritus comitati sunt duplicem apparatum qui nuncin perpetuum alligat duas civitates quibus est honor conservandiet venerandi partes earundem reliquiarum Passionis Iesu ChristiRedemptoris.

Nonnullis saeculis praeteritis communis venerationis, Mantua,quod iam fuit principatus Gonzagae domus caput, et urbs Weingarten,in qua fuit "monasterium maximum et ditissimum Suebiae Superioris",inter se amicitiam fidemque christianam sollemniter renovarunt.

Luigi Pescasio

[Pagina Superior] [Textus Anglia Lingua Conscriptus] [Pagina Citerior] [Textus Italica Lingua Conscriptus] [Pagina Posterior]